| post. parte Iun. 46 | |
| CICERO VARRONI | |
| Caninius noster me tuis verbis admonuit ut scriberem ad te si | 9.6.1.1 |
| quid esset quod putarem te scire oportere. est igitur adventus | |
| [Caesaris scilicet] in exspectatione; neque tu id ignoras. sed | |
| tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, | |
| scripserunt ad eum sui ne id faceret; multos ei molestos fore | 5 |
| ipsumque multis; Ostiae videri commodius eum exire posse. | |
| id ego non intellegebam quid interesset; sed tamen Hirtius | |
| mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut | |
| ita faceret, homines, ut cognovi, amantis tui. | |
| Hoc ego idcirco nosse te volui ut scires hospitium tibi ubi | 2.1 |
| parares, vel potius <ut> utrubique; quid enim ille facturus | |
| sit incertum est. et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem | |
| et consiliis eorum interesse. quod ego cur nolim nihil video. | |
| non enim est idem ferre si quid ferendum est et probare si | 5 |
| quid non probandum est. etsi quid non probem <e>quidem | |
| iam nescio, praeter initia rerum; nam haec in voluntate | |
| fuerunt. vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere | |
| bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere. ergo | |
| haec consili fuerunt, reliqua necessaria. vincere autem aut | 10 |
| hos aut illos necesse erat. | |
| Scio te semper mecum in luctu fuisse cum videremus cum | 3.1 |
| illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum | |
| interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis | |
| belli victoriam, quam quidem ego etiam illorum timebam | |
| ad quos veneramus; crudeliter enim otiosis minabantur, | 5 |
| eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio. nunc vero, | |
| si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent; erant enim | |
| nobis perirati, quasi quicquam de nostra salute decrevissemus | |
| quod non idem illis censuissemus aut quasi utilius rei publicae | |
| fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel | 10 |
| emori vel cum spe, si non optima, at aliqua tamen vivere. | |
| At in perturbata re publica vivimus. quis negat? sed hoc | 4.1 |
| viderint ii qui nulla sibi subsidia ad omnis vitae status | |
| paraverunt. huc enim ut venirem superior longius quam | |
| volui fluxit oratio. cum enim te semper magnum hominem | |
| duxi, tum quod his tempestatibus es prope solus in portu, | 5 |
| fructusque doctrinae percipis eos qui maximi sunt, ut ea | |
| consideres eaque tractes quorum et usus et delectatio est | |
| omnibus istorum et actis et voluptatibus anteponenda. | |
| equidem hos tuos Tusculanensis dies instar esse vitae puto | |
| libenterque omnibus omnis opes concesserim ut mihi liceat | 10 |
| vi nulla interpellante isto modo vivere. quod nos quoque | 5.1 |
| imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime | |
| conquiescimus. quis enim hoc non dederit nobis, ut, cum | |
| opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam | |
| vitam revertamur quam multi docti homines, fortasse non | 5 |
| recte sed tamen multi, etiam rei publicae praeponendam | |
| putaverunt? quae igitur studia magnorum hominum sen- | |
| tentia vacationem habent quandam publici muneris, iis | |
| concedente re publica cur non abutamur? | |
| Sed plus facio quam Caninius mandavit. ille enim si quid | 6.1 |
| ego scirem rogarat quod tu nescires; ego tibi ea narro quae | |
| tu melius scis quam ipse qui narro. faciam ergo illud quod | |
| rogatus sum, ut eorum quae temporis huius sunt, quae- | |
| cumque audiero, ne quid ignores. | 5 |