| ex. Mai. 46 | |
| CICERO VARRONI | |
| Cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt | 9.7.1.1 |
| a te litterae. mihi vero iam maturum videtur. nam quod | |
| ante[a te] calumniatus sum, indicabo malitiam meam: | |
| volebam prope alicubi esse t<e>, si quid bonae salutis; | |
| σύν τε δύ’ ἐρχομένω. nunc, quoniam confecta sunt omnia, | 5 |
| dubitandum non est quin equis viris. nam ut audivi de | |
| L. Caesare filio, mecum ipse 'quid hic mihi faciet patri?' | |
| itaque non desino apud istos qui nunc dominantur cenitare. | |
| quid faciam? tempori serviendum est. | 2.1 |
| Sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus. | |
| 'Africa terribili tremit horrida terra tumultu.' | |
| itaque nullum est ἀποπροηγμένον quod non verear. sed quod | |
| quaeris quando, qua, quo, nihil adhuc scimus. istuc ipsum | 5 |
| de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat. illud | |
| enim adhuc praedium suum non inspexit; nec ullum habet | |
| deterius, sed tamen non contemnit. ego omnino magis | |
| arbitror per Siciliam, sed iam sciemus; adventat enim | |
| Dolabella. eum puto magistrum fore. | 10 |
| 'πολλοὶ μαθηταὶ κρείσσονες διδασκάλων.' | |
| sed tamen, si sciam quid tu constitueris, meum consilium | |
| accommodabo potissimum ad tuum. qua re exspecto tuas | |
| litteras. |