| vi aut v Id. Quint. 45 in Tusculano | |
| CICERO VARRONI | |
| Etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus | 9.8.1.1 |
| quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione | |
| promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. misi | |
| autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos; | |
| nosti enim profecto os huius adulescentioris Academiae. ex | 5 |
| ea igitur media excitatos misi; qui metuo ne te forte flagitent, | |
| ego autem mandavi ut rogarent. exspectabam omnino iam | |
| diu meque sustinebam ne ad te prius ipse quid scriberem | |
| quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam | |
| simillimo munere. sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego | 10 |
| interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem | |
| studiorum amorisque nostri, quo possem litterarum genere, | |
| declararem. feci igitur sermonem inter nos habitum in | |
| Cumano, cum esset una Pomponius. tibi dedi partis | |
| Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar, | 15 |
| mihi sumpsi Philonis. puto fore ut, cum legeris, mirere nos | |
| id locutos esse inter nos quod numquam locuti sumus, sed | |
| nosti morem dialogorum. posthac autem, mi Varro, quam | 2.1 |
| plurima, si videtur, et [de] nobis inter nos, sero fortasse; sed | |
| superiorum temporum Fortuna rei publicae causam sus- | |
| tineat, haec ipsi praestare debemus. atque utinam quietis | |
| temporibus atque aliquo, si non bono, at saltem certo statu | 5 |
| civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam | |
| tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et | |
| curas et actiones darent; nunc autem quid est sine his | |
| cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem | |
| detractis ne vix quidem. sed haec coram et saepius. | 10 |
| Migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque | |
| in ea re consilium probo. cura ut valeas. |