| Mai.(?) 48 in castr. Caes. ante Dyrrachium | |
| DOLABELLA S. D. CICERONI | |
| S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle | 9.9.1.1 |
| habuit, sed certum scio iam convaluisse eam. praeterea | |
| rectissime sunt apud te omnia. | |
| Etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium | |
| causa potius quam tua tibi suadere ut te aut cum Caesare | 5 |
| nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, | |
| praecipue nunc, iam inclinata victoria, ne possum quidem | |
| in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam in qua | |
| scilicet tibi suadere videar quod pie tacere non possim. tu | |
| autem, mi Cicero, sic haec accipies ut, sive probabuntur tibi | 10 |
| sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo | |
| tibi et cogitata et scripta esse iudices. | |
| Animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum | 2.1 |
| gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, | |
| quas ostentare crebro solebat, esse tutum, et hoc etiam quod | |
| infimo cuique contigit illi non posse contingere, ut honeste | |
| effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu | 5 |
| veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli | |
| umquam nostro acciderit imperatori. quam ob rem quid aut | |
| ille sperare possit aut <nos timere> tu animadverte pro tua | |
| prudentia; sic enim facillime quod tibi utilissimum erit | |
| consili capies. illud autem <a> te peto, ut, si iam ille evitaverit | 10 |
| hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus | |
| consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus. | |
| satis factum est iam a te vel officio vel familiaritati, satis | |
| factum etiam partibus et ei rei publicae quam tu probabas. | |
| reliquum est, ubi nunc est res publica, ibi simus potius quam, | 3.1 |
| dum illam veterem sequamur, simus in nulla. | |
| Qua re velim, mi iucundissime Cicero, si forte Pompeius | |
| pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, | |
| ut tu te vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civi- | 5 |
| tatem. quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo | |
| modo potero, ad te advolem. quaecumque de tua dignitate | |
| ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, | |
| facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen | |
| preces apud eum non minimum auctoritatis habituras puto. | 10 |
| Erit tuae quoque fidei et humanitatis curare ut is tabel- | |
| larius quem ad te misi reverti possit ad me et a te mihi | |
| litteras referat. |