| in. 45 Romae | |
| M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE | |
| Non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare; nec | 9.10.1.1 |
| mehercule habebam quid scriberem nisi te a me mirabiliter | |
| amari, de quo etiam nihil scribente me te non dubitare | |
| certo scio. omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te | |
| quam a me tibi; nihil enim Romae geritur quod te putem | 5 |
| scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum | |
| et Vidium iudicem esse. profert alter, opinor, duobus ver- | |
| siculis expensum Niciae, alter Aristarchus hos ὀβελίζει; | |
| ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint | |
| τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι. | 10 |
| Puto <te> nunc dicere 'oblitusne es igitur fungorum illorum | 2.1 |
| quos apud Niciam et ingentium †cularum cum sophia | |
| septimae†?' quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem | |
| veterem putas ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis | |
| appareant? sed tamen suavissimum συμβιωτὴν nostrum | 5 |
| praestabo integellum, nec committam ut, si ego eum con- | |
| demnaro, tu restituas, ne <non> habeat Bursa Plancus apud | |
| quem litteras discat. | |
| Sed quid ago? cum mihi sit incertum tranquillone sis | 3.1 |
| animo an ut in bello in aliqua maiuscula cura negotiove | |
| versere, labor longius. cum igitur mihi erit exploratum te | |
| libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. te tamen hoc | |
| scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. | 5 |
| Sullae morte ante quam certum scierit. nunc quaerere | |
| desierunt quo modo perierit; satis putant se scire quod sciunt. | |
| ego ceteroqui animo aequo fero. unum vereor, ne hasta | |
| Caesaris refrixerit. |