| paulo post xii Kal. Mai. 45 in Attici Nomentano(?) | |
| CICERO DOLABELLAE S. | |
| Vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares | 9.11.1.1 |
| quam eo casu quo sum gravissime adflictus; quem ferrem | |
| certe moderatius si te haberem. nam et oratio tua prudens et | |
| amor erga me singularis multum levaret. sed quoniam brevi | |
| tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me adfectum | 5 |
| offendes ut multum a te possim iuvari; non quo ita sim | |
| fractus ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae | |
| succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et | |
| suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi | |
| omnis est; firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit | 10 |
| aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti. | |
| Quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id | 2.1 |
| laboro ut si qui mihi obtrectent a te refutentur quam intellegi | |
| cupio, quod certe intellegitur, me a te amari. quod ut facias | |
| te etiam atque etiam rogo, ignoscasque brevitati litterarum | |
| mearum; nam et celeriter una futuros nos arbitror et | 5 |
| nondum satis sum confirmatus ad scribendum. |