| Dec. 45(?) in villa sua aliqua | |
| CICERO DOLABELLAE | |
| Gratulor Baiis nostris si quidem, ut scribis, salubres repente | 9.12.1.1 |
| factae sunt; nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam | |
| diu dum tu ades sunt oblitae sui. quod quidem si ita est, | |
| minime miror caelum etiam et terras vim suam, si tibi ita | |
| conveniat, dimittere. | 5 |
| Oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam | 2.1 |
| mecum, quod non putaram. itaque eam tibi misi. quam | |
| velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione | |
| magno opere dignam. sed ego hospiti veteri et amico munus- | |
| culum mittere volui, levidense crasso filo, cuius modi ipsius | 5 |
| solent esse munera. | |
| Tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et | |
| gravitas aliorum infamet iniuriam. |