| ex. 46 vel in. 45 | |
| CICERO DOLABELLAE S. | |
| C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae, nostri | 9.13.1.1 |
| familiarissimi, pernecessarius. is, cum vitandi belli causa | |
| profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum | |
| et in ea provincia esset in qua nemo nostrum post Afranium | |
| superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala | 5 |
| quae summo studio vitaverat. oppressus est enim bello | |
| repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea | |
| confirmatum est a Pompeio ut nulla ratione ab illa miseria | |
| se eripere posset. eadem causa fere est M. Plani Heredis, qui | 2.1 |
| est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. | |
| Hosce igitur ambos tibi sic commendo ut maiore cura, | |
| studio, sollicitudine animi commendare non possim. volo | |
| ipsorum causa meque in eo vehementer et amicitia movet et | 5 |
| humanitas. Lepta vero cum ita laboret ut eius fortunae | |
| videantur in discrimen venire, non possum ego non aut | |
| proxime atque ille aut etiam aeque laborare. quapropter, | |
| etsi saepe expertus sum quantum me amares, tamen sic | |
| velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. | 10 |
| Peto igitur a te, vel, si pateris, oro, ut homines miseros et | 3.1 |
| fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa | |
| calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc | |
| muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno, | |
| quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem | 5 |
| omnibus antepono, dare. | |
| Quod dicturus sum puto equidem non valde ad rem | 4.1 |
| pertinere, sed tamen nihil obest dicere. res familiaris alteri | |
| eorum valde exigua est, alteri vix equestris. quapropter, | |
| quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est | |
| quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me | 5 |
| tantum amas quantum certe amas, hominibus confice. in quo | |
| nihil est praeter viam longum; quam idcirco non fugiunt ut | |
| et vivant cum suis et moriantur domi. quod ut enitare | |
| contendasque, vel potius ut perficias (posse enim te mihi | |
| persuasi), vehementer te etiam atque etiam rogo. | 10 |