| v Non. Mai. 44 in Pompeiano | |
| CICERO DOLABELLAE COS. SUO SAL. | |
| Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea | 9.14.1.1 |
| magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non | |
| possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod | |
| vulgo hominum opinio socium me adscribat tuis laudibus. | |
| neminem conveni (convenio autem cottidie plurimos; sunt | 5 |
| enim permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca | |
| veniant, praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) | |
| quin omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, | |
| mihi continuo maximas gratias agant. negant enim se | |
| dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans | 10 |
| praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas. | |
| Quibus ego, quamquam verissime possum respondere te | 2.1 |
| quae facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam | |
| egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam | |
| tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, | |
| neque valde nego; sum enim avidior etiam quam satis est | 5 |
| gloriae. et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi | |
| Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in | |
| consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem | |
| consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae. | |
| L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim | 3.1 |
| venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, | |
| tamen, ante quam me plane salutavit, 'o mi Cicero' inquit, | |
| 'gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum | |
| si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. | 5 |
| Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem | |
| post te consulem solum possumus vere consulem dicere.' | |
| deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, | |
| nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salu- | |
| tarius. atque haec una vox omnium est. | 10 |
| A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem | 4.1 |
| alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in | |
| societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi | |
| Dolabella (haec enim iocatus sum), libentius omnis meas, si | |
| modo sunt aliquae meae, laudes ad te transfuderim quam | 5 |
| aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper | |
| tantum dilexerim quantum tu intellegere potuisti, tum his | |
| tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore fuerit | |
| ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil | |
| pulchrius, nihil amabilius. semper amavi, ut scis, M. Brutum | 5.1 |
| propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singu- | |
| larem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis | |
| tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi | |
| in eo quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. | 5 |
| quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam | |
| posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc | |
| denique amare videar, antea dilexisse. | |
| Qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae | 6.1 |
| servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui | |
| hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum. te | |
| imitere oportet, tecum ipse certes. ne licet quidem tibi iam | |
| tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, | 7.1 |
| hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. | |
| contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa se- | |
| veritas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam | |
| popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique | 5 |
| gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer | |
| felicitati tuae; sed contigit magnitudine cum animi tum | |
| etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam. nihil | |
| illa sapientius; ita pedetemptim et gradatim tum accessus | |
| a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem | 10 |
| tibi animadvertendi omnium concessu daret. | |
| Liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque | 8.1 |
| solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad | |
| exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem | |
| publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos | |
| esse illos viros a quibus initium libertatis profectum est. sed | 5 |
| his de rebus coram plura, propediem ut spero. tu, quoniam | |
| rem publicam nosque conservas, fac ut diligentissime te | |
| ipsum, mi Dolabella, custodias. |