| interc. priore 46(?) Romae | |
| CICERO PAETO S. | |
| Duabus tuis epistulis respondebo: uni quam quadriduo ante | 9.15.1.1 |
| acceperam a Zetho, alteri quam attulerat Phileros tabellarius. | |
| Ex prioribus tuis litteris intellexi pergratam tibi esse | |
| curam meam valetudinis tuae, quam tibi perspectam esse | |
| gaudeo; sed mihi crede, non perinde ut est reapse ex litteris | 5 |
| perspicere potuisti. nam cum a satis multis (non enim possum | |
| aliter dicere) et coli me videam et diligi, nemo est illorum | |
| omnium mihi te iucundior. nam quod me amas, quod id et | |
| iam pridem et constanter facis, est id quidem magnum atque | |
| haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis; quod | 10 |
| tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni | |
| genere iucundus, id est proprie tuum. accedunt non | 2.1 |
| Attici sed salsiores quam illi Atticorum Romani veteres | |
| atque urbani sales. ego autem (existimes licet quidlibet) | |
| mirifice capior facetiis, maxime nostratibus, praesertim cum | |
| eas videam primum oblitas †latio†, tum cum in urbem | 5 |
| nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et | |
| Transalpinis nationibus * * * ut nullum veteris leporis | |
| vestigium appareat. itaque te cum video, omnis mihi | |
| Granios, omnis Lucilios, vere ut dicam, Crassos quoque et | |
| Laelios videre videor. moriar si praeter te quemquam | 10 |
| reliquum habeo in quo possim imaginem antiquae et | |
| vernaculae festivitatis agnoscere. ad hos lepores cum amor | |
| erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione | |
| valetudinis tuae tam graviter exanimatum fuisse? | |
| Quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem | 3.1 |
| mihi emptionis Neapolitanae fuisse sed auctorem com- | |
| morationis urbanae, neque ego aliter accepi <et> intellexi | |
| tamen idem quod his intellego litteris, non existimasse te | |
| mihi licere, id quod ego arbitrabar, res has non omnino | 5 |
| quidem sed magnam partem relinquere. Catulum mihi narras | |
| et illa tempora. quid simile? ne mi quidem ipsi tunc placebat | |
| diutius abesse ab rei publicae custodia; sedebamus enim in | |
| puppi et clavum tenebamus. nunc autem vix est in sentina | |
| locus. an minus multa senatus consulta futura putas si ego | 4.1 |
| sim Neapoli? Romae cum sum et urgeo forum senatus | |
| consulta scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum; | |
| et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribendum et | |
| ante audio senatus consultum in Armeniam et Syriam esse | 5 |
| perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, | |
| quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam. atque | |
| hoc nolim me iocari putes. nam mihi scito iam a regibus | |
| ultimis adlatas esse litteras quibus mihi gratias agant quod | |
| se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo | 10 |
| reges appellatos sed omnino natos nesciebam. | |
| Quid ergo est? tamen, quam diu hic erit noster hic prae- | 5.1 |
| fectus moribus, parebo auctoritati tuae. cum vero aberit, ad | |
| fungos me tuos conferam. domum si habebo, in denos dies | |
| singulos sumptuariae legis dies conferam; sin autem minus | |
| invenero quod placeat, decrevi habitare apud te; scio enim | 5 |
| me nihil tibi gratius facere posse. domum Sullanam despera- | |
| bam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci. tu | |
| velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias. si enim nihil est | |
| in parietibus aut in tecto viti, cetera mihi probabuntur. |