| med. Quint. 46 in Tusculano(?) | |
| CICERO PAETO S. | |
| Delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi | 9.16.1.1 |
| amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem ne | |
| Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset; de quo | |
| et tu mihi antea scripseras bis quidem eodem exemplo, facile | |
| ut intellegerem te esse commotum, et ego tibi accurate re- | 5 |
| scripseram, ut, quo modo in tali re atque tempore, aut libe- | |
| rarem te ista cura aut certe levarem. | |
| Sed quoniam proximis quoque litteris ostendis quantae | 2.1 |
| tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto, quicquid arte fieri | |
| pot<u>erit (non enim iam satis est consilio pugnare, arti- | |
| ficium quoddam excogitandum est)—sed tamen, quicquid | |
| elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam | 5 |
| conciliandam et colligendam, summo studio me consecutum | |
| esse, nec frustra, ut arbitror; sic enim color, sic observor ab | |
| omnibus iis qui a Caesare diliguntur ut ab iis me amari | |
| putem. tametsi non facile diiudicatur amor verus et fictus, | |
| nisi aliquod incidit eius modi tempus ut quasi aurum igni sic | 10 |
| benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit; cetera | |
| sunt signa communia. sed ego uno utor argumento quam ob | |
| rem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra | |
| fortuna ea est et illorum ut simulandi causa non sit. | |
| De illo autem quem penes est omnis potestas, nihil video | 3.1 |
| quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta cum a iure | |
| discessum est nec praestari quicquam potest quale futurum | |
| sit quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine. | |
| sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus. est | 5 |
| enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio. ut | |
| enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera | |
| esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui quod | |
| offendat aut illius aut eorum qui ab illo diliguntur volunta- | |
| tem. effugere autem si velim non nullorum acute aut facete | 10 |
| dictorum opinionem, fama ingeni mihi est abicienda; quod, | |
| si id possem, non recusarem. sed tamen ipse Caesar habet | 4.1 |
| peracre iudicium et, ut Servius, frater tuus, quem litteratissi- | |
| mum fuisse iudico, facile diceret 'hic versus Plauti non est, | |
| hic est', quod tritas auris haberet notandis generibus | |
| poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum | 5 |
| volumina iam confecerit apophthegmatorum, si quid | |
| adferatur ad eum pro meo quod meum non sit, reicere | |
| solere. quod eo nunc magis facit quia vivunt mecum fere | |
| cottidie illius familiares; incidunt autem in sermone vario | |
| multa quae fortasse illis, cum dixi, nec illitterata nec insulsa | 10 |
| esse videantur. haec ad illum cum reliquis actis perferuntur; | |
| ita enim ipse mandavit. sic fit ut, si quid praeterea de me | |
| audiat, non audiendum putet. | |
| Quam ob rem Oenomao tuo nihil utor; etsi posuisti loco | |
| versus Accianos. sed quae est invidia aut quid mihi nunc | 5.1 |
| invideri potest? verum fac esse omnia: sic video philosophis | |
| placuisse iis qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil | |
| esse sapientis praestare nisi culpam. qua mihi videor dupli- | |
| citer carere, et quod ea senserim quae rectissima fuerunt | 5 |
| et qui<a>, cum viderem praesidi non satis esse ad ea | |
| obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non | |
| putarim. ergo in officio boni civis certe non sum reprehen- | |
| dendus. reliquum est ne quid stulte, ne quid temere dicam | |
| aut faciam contra potentis. id quoque puto esse sapientis. | 10 |
| cetera vero, quid quisque me dixisse dicat, aut quo modo ille | |
| accipiat, aut qua fide mecum vivant ii qui me adsidue colunt | |
| et observant, praestare non possum. | |
| Ita fit ut et consiliorum superiorum conscientia et | 6.1 |
| praesentis temporis moderatione me consoler et illam Acci | |
| similitudinem non modo iam ad invidiam sed ad fortunam | |
| transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo | |
| firmo et gravi tamquam fluctum a saxo frangi oportere. | 5 |
| etenim, cum plena sint monumenta Graecorum quem ad | |
| modum sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis vel | |
| Syracusis, cum servientibus suis civitatibus fuerint ipsi | |
| quodam modo liberi, ego me non putem tueri meum statum | |
| sic posse ut neque offendam animum cuiusquam nec frangam | 10 |
| dignitatem meam? | |
| Nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum | 7.1 |
| 'Oenomaum' Acci non, ut olim solebat, Atellanam sed, ut | |
| nunc fit, mimum introduxisti. quem tu mihi Po<m>pilium, | |
| quem denarium narras, quam tyrotarichi patinam? facilitate | |
| mea ista ferebantur antea; nunc mutata res est. Hirtium ego | 5 |
| et Dolabellam dicendi discipulos habeo, cenandi magistros; | |
| puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos | |
| apud me declamitare, me apud illos cenitare. tu autem quod | |
| mihi bonam copiam eiures nihil est. tum enim cum rem | |
| habebas quaesticulus te faciebat attentiorem; nunc <cur>, | 10 |
| cum tam aequo animo bona perdas, non eo sis consilio ut, | |
| cum me hospitio recipias, aestimationem te aliquam putes | |
| accipere? etiam haec levior est plaga ab amico quam a debi- | |
| tore. nec tamen eas cenas quaero ut magnae reliquiae fiant; | 8.1 |
| quod erit, magnificum sit et lautum. memini te mihi | |
| Phameae cenam narrare. temperius fiat, cetera eodem | |
| modo. quod si perseveras me ad Matris tui cenam revocare, | |
| feram id quoque. volo enim videre animum qui mihi audeat | 5 |
| ista quae scribis apponere aut etiam polypum miniati Iovis | |
| similem. mihi crede, non audebis. ante meum adventum | |
| fama ad te de mea nova lautitia veniet; eam tu extimesces. | |
| neque est quod in promulside spei ponas aliquid, quam | |
| totam sustuli; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis | 10 |
| tuis. | |
| Sed quid haec loquimur? liceat modo isto venire. tu vero | 9.1 |
| (volo enim abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum | |
| antiquum redi. ego tibi unum sumptum adferam, quod | |
| balneum calfacias oportebit; cetera more nostro. superiora | |
| illa lusimus. | 5 |
| De villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti | 10.1 |
| facetissime. itaque puto me praetermissurum; salis enim | |
| satis est, †sannonum† parum. |