| ex. Sext. vel in. Sept.(?) 46 Romae | |
| CICERO PAETO | |
| Non tu homo ridiculus es qui, cum Balbus noster apud te | 9.17.1.1 |
| fuerit, ex me quaeras quid de istis municipiis et agris futurum | |
| putem? quasi aut ego quicquam sciam quod iste nesciat aut, | |
| si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire! immo vero, | |
| si me amas, tu fac ut sciam quid de nobis futurum sit. | 5 |
| habuisti enim in tua potestate ex quo vel ex sobrio vel certe | |
| ex ebrio scire posses. sed ego ista, mi Paete, non quaero; | |
| primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si | |
| aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei publicae | |
| vivere; deinde quod scire quoque mihi videor quid futurum | 10 |
| sit. fiet enim quodcumque volent qui valebunt; valebunt | |
| autem semper arma. satis igitur nobis esse debet quicquid | |
| conceditur. hoc si qui pati non potuit, mori debuit. | |
| Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur. hoc | 2.1 |
| non longe abest a Tusculano; nihil tamen timeo. fruor dum | |
| licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen, | |
| quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pul- | |
| cherrimum duxi, non possum eum non diligere cuius | 5 |
| beneficio id consecutus sum. qui si cupiat esse rem publicam | |
| qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid | |
| faciat tamen non habet; ita se cum multis colligavit. | |
| Sed longius progredior; scribo enim ad te. hoc tamen scito, | 3.1 |
| non modo me, qui consiliis non intersum, sed ne ipsum | |
| quidem principem scire quid futurum sit; nos enim illi | |
| servimus, ipse temporibus. ita nec ille quid tempora postu- | |
| latura sint nec nos quid ille cogitet scire possumus. | 5 |
| Haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse | 4.1 |
| solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil | |
| haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec | |
| spem ex adfirmatione adferre volui. illud tamen adscribam, | |
| quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto | 5 |
| periculo nihil audisse. tu tamen pro tua sapientia debebis | |
| optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt. |