| paulo ante vii Kal. Sext. 46 in Tusculano | |
| CICERO S. D. PAETO | |
| Cum essem otiosus in Tusculano propterea quod discipulos | 9.18.1.1 |
| obviam miseram, ut eadem me quam maxime conciliarent | |
| familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis; ex | |
| quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut | |
| Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi | 5 |
| dicitur ludum aperuisse, sic ego sublatis iudiciis, amisso | |
| regno forensi ludum quasi habere coeperim. quid quaeris? | 2.1 |
| me quoque delectat consilium. multa enim consequor: | |
| primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec | |
| tempora. id cuius modi sit nescio; tantum video, nullius | |
| adhuc consilium me huic anteponere, nisi forte mori melius | 5 |
| fuit. in lectulo, fateor, sed non accidit; in acie non fui. ceteri | |
| quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede | |
| perierunt. at Cato praeclare. iam istuc quidem cum volemus | |
| licebit; demus modo operam ne tam necesse nobis sit quam | |
| illi fuit, id quod agimus. ergo hoc primum. | 10 |
| Sequitur illud: ipse melior fio, primum valetudine, quam | 3.1 |
| intermissis exercitationibus amiseram; deinde ipsa illa, si | |
| qua fuit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes | |
| rettulissem, exaruisset. extremum illud est, quod tu nescio | |
| an primum putes: pluris iam pavones confeci quam tu pullos | 5 |
| columbinos. tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic | |
| Hirtiano. veni igitur, si vir es, et disce a m<e> προλεγομένας | |
| quas quaeris; etsi sus Minervam. sed, quo modo video, si | 4.1 |
| aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denari- | |
| orum implere, Romam tibi remigrandum est; satius est hic | |
| cruditate quam istic fame. video te bona perdidisse; spero | |
| idem istuc familiaris tuos. actum igitur de te est nisi provides. | 5 |
| potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam | |
| cantherium comedisti, Romam pervehi. sella tibi erit in | |
| ludo, tamquam hypodidascalo, proxima; eam pulvinus | |
| sequetur. |