| med. Sext.(?) 46 Romae | |
| CICERO S. D. PAETO | |
| Tamen a malitia non discedis? tenu<i>culo apparatu | 9.19.1.1 |
| significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum | |
| reges tam sint continentes, multo magis consularis esse | |
| oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum. recta enim | |
| a porta domum meam venisse <scito>; neque hoc admiror | 5 |
| quod non suam potius sed illud, quod non ad suam. ego | |
| autem tribus primis verbis 'quid noster Paetus?' at ille | |
| adiurans nusquam se umquam libentius. hoc si verbis | 2.1 |
| adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis; sin | |
| autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos | |
| putes. me cottidie aliud ex alio impedit; sed si me expediero, | |
| ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me | 5 |
| certiorem factum putes. |