| in. Sext. 46 | |
| CICERO PAETO | |
| Dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et | 9.20.1.1 |
| quod te intellexi iam posse ridere. me autem a te ut scurram | |
| velitem malis oneratum esse non moleste tuli; illud doleo, in | |
| ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse. habuisses | |
| enim non hospitem sed contubernalem. at quem virum! non | 5 |
| eum quem tu es solitus promulside conficere. integram famem | |
| ad ovum adfero; itaque usque ad assum vitulinum opera | |
| perducitur. illa mea quae solebas antea laudare ('o hominem | |
| facilem! o hospitem non gravem!') abierunt. nam omnem | |
| nostram de re publica curam, cogitationem de dicenda in | 10 |
| senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in | |
| Epicuri nos, adversari nostri, castra coiecimus, nec tamen ad | |
| hanc insolentiam sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, | |
| cum in sumptum habebas; etsi numquam plura praedia | |
| habuisti. | 15 |
| Proinde te para. cum homine et edaci tibi res est et qui iam | 2.1 |
| aliquid intellegat; ὀψιμαθεῖς autem homines scis quam | |
| insolentes sint. dediscendae tibi sunt sportellae et artolagyni | |
| tui. nos iam †ex† artis tantum habemus ut Verrium tuum et | |
| Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare | 5 |
| saepius audeamus. sed vide audaciam! etiam Hirtio cenam | |
| dedi, sine pavone tamen. in ea cena cocus meus praeter ius | |
| fervens nihil <non> potuit imitari. | |
| Haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et | 3.1 |
| bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me | |
| quidem perofficiose et peramanter observant. ubi salutatio | |
| defluxit, litteris me involvo; aut scribo aut lego. veniunt | |
| etiam qui me audiunt quasi doctum hominem quia paulo | 5 |
| sum quam ipsi doctior. inde corpori omne tempus datur. | |
| patriam eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater | |
| unicum filium. | |
| Sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua | |
| comedim; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere. | 10 |