| anno incerto | |
| CICERO PAETO S. | |
| Ain tandem? insanire tibi videris quod imitere verborum | 9.21.1.1 |
| meorum, ut scribis, fulmina? tum insanires si consequi non | |
| posses; cum vero etiam vincas, me prius irrideas quam te | |
| oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius | |
| ἀπότευγμα meum. verum tamen quid tibi ego videor in | 5 |
| epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim | |
| semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut | |
| iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia | |
| tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus | |
| subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius. epistulas vero | 10 |
| cottidianis verbis texere solemus. | |
| Sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare | 2.1 |
| Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt | |
| enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. | |
| Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino | |
| fuit, cum ante consul cum eodem fuisset, annis post Romam | 5 |
| conditam CCCXII; sed tum Papisii dicebamini. post hunc | |
| XIII fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui | |
| primum Papi<s>ius est vocari desitus. is dictator cum L. | |
| Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post | |
| Romam conditam CCCCXV, et quadriennio post consul | 10 |
| cum K. Duilio. hunc secutus est Cursor, homo valde hono- | |
| ratus, deinde L. Masso aedilicius, inde multi Massones. | |
| quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. | |
| Deinde Carbones et Turdi insequuntur. hi plebeii fuerunt, | 3.1 |
| quos contemnas censeo; nam praeter hunc C. Carbonem | |
| quem Damasippus occidit civis e re publica Carbonum nemo | |
| fuit. cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram; | |
| quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil | 5 |
| dico. tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus | |
| P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia. | |
| Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. is et | |
| tribunus pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus | |
| est. hoc vero qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus | 10 |
| improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater eius accusatus | |
| a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. qua re ad | |
| patres censeo revertare; plebeii quam fuerint importuni vides. |