inter 46 et 44(?) incerto
CICERO PAETO
Amo verecundiam!—vel potius libertatem loquendi. atqui 9.22.1.1
hoc Zenoni placuit, homini mehercule acuto, etsi Academiae
nostrae cum eo magna rixa est. sed, ut dico, placet Stoicis suo
quamque rem nomine appellare. sic enim disserunt, nihil
esse obscenum, nihil turpe dictu; nam, si quod sit in obsceni- 5
tate flagitium, id aut in re esse aut in verbo; nihil esse
tertium. in re non est. itaque non modo in comoediis res ipsa
narratur (ut ille in 'Demiurgo'
    'modo forte—'
nosti canticum. meministi Roscium: 10
    'ita me destituit nudum.'
totus est sermo verbis tectus, re impudentior) sed etiam in
tragoediis. quid est enim illud
    'quae mulier una',
quid, inquam, est 15
    'usurpat duplex cubile'?
quid
    'huius †ferei†
    hic cubile inire est ausus'?
quid est 20
    'virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter'?
bene 'violat'; atqui idem significat, sed alterum nemo
tulisset. vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, 2.1
nihil videri turpe. ergo in re non est.
  Multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur id
turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest.
'anum' appellas alieno nomine; cur non suo potius? si turpe 5
est, ne alieno quidem; si non est, suo potius. caudam antiqui
'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem
'penicillus'; at hodie penis est in obscenis. at vero Piso ille
Frugi in annalibus suis queritur adulescentis 'peni deditos'
esse. quod tu in epistula appellas suo nomine ille tectius 10
'penem'; sed quia multi, factum est tam obscenum quam id
verbum quo tu usus es. quid quod vulgo dicitur 'cum nos te
voluimus convenire'? num obscenum est? memini in senatu
disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an
illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis; 'non enim ita 15
sensit.' non ergo in verbo est. docui autem in re non esse;
nusquam igitur est.
  'Liberis dare operam' quam honeste dicitur; etiam patres 3.1
rogant filios. eius operae nomen non audent dicere. Socraten
fidibus docuit nobilissimus fidicen; is Connus vocitatus est.
num id obscenum putas? cum loquimur 'terni', nihil flagiti
dicimus; at cum 'bini', obscenum est? 'Graecis quidem' 5
inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio
et tamen tibi dico 'bini', idque tu facis quasi ego Graece non
Latine dixerim. 'ruta' et 'menta' recte utrumque. volo
mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam': non licet. belle
'tectoriola'. dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo: non 10
potes. viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec
in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse?
  Igitur in verbis honestis obscena ponimus. quid enim? 4.1
non honestum verbum est 'divisio'? at inest obscenum; cui
respondet 'intercapedo'. num haec ergo obscena sunt? nos
autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit',
honorem non praefamur; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, 5
honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena
verba pro obscenis sunt. 'battuit,' inquit: impudenter;
'depsit': multo impudentius. atqui neutrum est obscenum.
stultorum plena sunt omnia. 'testes' verbum honestissimum
in iudicio, alio loco non nimis. et honesti 'colei Lanuvini', 10
Cliternini non honesti. quid <quod> ipsa res modo honesta,
modo turpis? suppedit, flagitium est; iam erit nudus in
balneo, non reprehendes.
  Habes scholam Stoicam: ὁ σοφὸς εὐθυρρημονήσει. quam
multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere 15
gratum est; ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis
verecundiam. itaque tectis verbis ea ad te scripsi quae
apertissimis agunt Stoici. sed illi etiam crepitus aiunt aeque
liberos ac ructus esse oportere. honorem igitur Kalendis
Martiis. 20
  Tu me diliges et valebis.