| xiii Kal. Dec.(?) 46 in Cumano | |
| CICERO PAETO | |
| Heri veni in Cumanum, cras ad te fortasse; sed cum certum | 9.23.1.1 |
| sciam, faciam te paulo ante certiorem. etsi M. Caeparius, | |
| cum mihi in silva Gallinaria obviam venisset quaesissemque | |
| quid ageres, dixit te in lecto esse quod ex pedibus laborares. | |
| tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te | 5 |
| venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam; non | |
| enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta | |
| igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis | |
| sumptuosis. |