| Ian.(?) 43 Romae | |
| CICERO PAETO S. D. | |
| Rufum istum, amicum tuum, de quo iterum iam ad me | 9.24.1.1 |
| scribis, adiuvarem quantum possem etiam si ab eo laesus | |
| essem cum te tanto opere viderem eius causa laborare; cum | |
| vero et ex tuis litteris et ex illius ad me missis intellegam et | |
| iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse, non possum | 5 |
| ei non amicus esse, neque solum tua commendatione, quae | |
| apud me, ut debet, valet plurimum, sed etiam voluntate ac | |
| iudicio meo. volo enim te scire, mi Paete, initium mihi | |
| suspicionis et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas, | |
| quibus litteris congruentes fuerunt aliae postea multorum. | 10 |
| nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita de me, quae | |
| te video inaudisse, et quasi divinarent quam iis molestus | |
| essem futurus, nihil aliud egerunt nisi me ut opprimerent. | |
| quod ego non suspicans incautior fuissem nisi a te admonitus | |
| essem. quam ob rem iste tuus amicus apud me commenda- | 15 |
| tione non eget. utinam ea fortuna rei publicae sit ut ille | |
| me[um] gratissimum possit cognoscere! sed haec hactenus. | |
| Te ad cenas itare desisse moleste fero; magna enim te | 2.1 |
| delectatione et voluptate privasti. deinde etiam vereor (licet | |
| enim verum dicere) ne nescio quid illud quod sciebas | |
| dediscas et obliviscare cenulas facere. nam si tum cum | |
| habebas quos imitarere non multum proficiebas, quid nunc | 5 |
| te facturum putem? Spurinna quidem, cum ei rem demon- | |
| strassem et vitam tuam superiorem exposuissem, magnum | |
| periculum summae rei publicae demonstrabat nisi ad superi- | |
| orem consuetudinem tum cum Favonius flaret revertisses; | |
| hoc tempore ferri posse, si forte tu frigus ferre non posses. | 10 |
| Et mehercule, mi Paete, extra iocum moneo te, quod | 3.1 |
| pertinere ad beate vivendum arbitror, ut cum viris bonis, | |
| iucundis, amantibus tui vivas. nihil est aptius vitae, nihil ad | |
| beate vivendum accommodatius. nec id ad voluptatem refero | |
| sed ad communitatem vitae atque victus remissionemque | 5 |
| animorum, quae maxime sermone efficitur familiari, qui est | |
| in conviviis dulcissimus, ut sapientius nostri quam Graeci; | |
| illi 'συμπόσια' aut 'σύνδειπνα', id est compotationes aut | |
| concenationes, nos 'convivia', quod tum maxime simul | |
| vivitur. vides ut te philosophando revocare coner ad cenas. | 10 |
| Cura ut valeas; id foris cenitando facillime consequere. | |
| Sed cave, si me amas, existimes me quod iocosius scribam | 4.1 |
| abiecisse curam rei publicae. sic tibi, mi Paete, persuade, me | |
| dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei | |
| cives salvi liberique sint. nullum locum praetermitto monendi, | |
| agendi, providendi. hoc denique animo sum, ut, si in hac | 5 |
| cura atque administratione vita mihi ponenda sit, praeclare | |
| actum mecum putem. | |
| Etiam atque etiam vale. |