| med. Mart. 50(?) Laodiceae | |
| CICERO IMP. PAETO | |
| Summum me ducem litterae tuae reddiderunt. plane | 9.25.1.1 |
| nesciebam te tam peritum esse rei militaris; Pyrrhi te libros | |
| et Cineae video lectitasse. itaque obtemperare cogito | |
| praeceptis tuis; hoc amplius, navicularum habere aliquid in | |
| ora maritima. contra equitem Parthum negant ullam | 5 |
| armaturam meliorem inveniri posse. sed quid ludimus? | |
| nescis quo cum imperatore tibi negotium sit. Παιδείαν Κύρου, | |
| quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi. | |
| sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore. | 2.1 |
| Nunc ades ad imperandum, vel ad parendum potius; sic | |
| enim antiqui loquebantur. cum M. Fabio, quod scire te | |
| arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum prop- | |
| ter summam probitatem eius ac singularem modestiam tum | 5 |
| quod in iis controversiis quas habeo cum tuis combibonibus | |
| Epicuri<i>s optima opera eius uti soleo. is, cum ad me Laodi- | 3.1 |
| ceam venisset mecumque ego eum esse vellem, repente | |
| percussus est atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat | |
| fundum Herculanensem a Q. Fabio fratre proscriptum esse, | |
| qui fundus cum eo communis esset. id M. Fabius pergraviter | 5 |
| tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, | |
| impulsu inimicorum suorum eo progressum esse. | |
| Nunc, si me amas, mi Paete, negotium totum suscipe, | |
| molestia Fabium libera. auctoritate tua nobis opus est et | |
| consilio et etiam gratia. noli pati litigare fratres et iudiciis | 10 |
| turpibus conflictari. Matonem et Pollionem inimicos habet | |
| Fabius. quid multa? non mehercule tam perscribere possum | |
| quam mihi gratum feceris si otiosum Fabium reddideris. id | |
| ille in te positum esse putat mihique persuadet. |