| med. interc. post.(?) 46 Romae | |
| CICERO PAETO S. D. | |
| Accubueram hora nona cum ad te harum exemplum in | 9.26.1.1 |
| codicillis exaravi. dices 'ubi?' apud Volumnium Eutrapelum, | |
| et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. | |
| miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? quid ergo | |
| faciam? te consulo, qui philosophum audis. angar, excruciem | 5 |
| me? quid adsequar? deinde, quem ad finem? 'vivas' inquis | |
| 'in litteris.' an quicquam me aliud agere censes aut posse | |
| vivere nisi in litteris viverem? sed est earum etiam non | |
| satietas sed quidam modus; a quibus cum discessi, etsi | |
| minimum mihi est in cena, quod tu unum ζήτημα Dioni | 10 |
| philosopho posuisti, tamen quid potius faciam prius quam | |
| me dormitum conferam non reperio. | |
| Audi reliqua. infra Eutrapelum Cytheris accubuit. 'in eo | 2.1 |
| igitur' inquis 'convivio Cicero ille | |
| "quem aspectabant, cuius ob os Grai ora obvertebant | |
| sua?"' | |
| non mehercule suspicatus sum illam adfore. sed tamen ne | 5 |
| Aristippus quidem ille Socraticus erubuit cum esset obiectum | |
| habere eum Laida. 'habeo' inquit, 'non habeor a Laide' | |
| (Graece hoc melius; tu, si voles, interpretabere). me vero | |
| nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc | |
| senem. convivio delector; ibi loquor quod in solum, ut | 10 |
| dicitur, et gemitum [et] in risus maximos transfero. an tu id | 3.1 |
| melius qui etiam [in] philosophum irriseris, cum ille si quis | |
| quid quaereret dixisset, cenam te quaerere a mane dixeris? | |
| ille baro te putabat quaesiturum unum caelum esset an | |
| innumerabilia. quid ad te? at hercule cena numquid ad te, | 5 |
| ibi praesertim? | |
| Sic igitur vivitur. cottidie aliquid legitur aut scribitur. | 4.1 |
| dein, ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non | |
| contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem, et | |
| quidem aliquanto. qua re nihil est quod adventum nostrum | |
| extimescas. non multi cibi hospitem accipies, multi ioci. | 5 |