| Sept. 44 | |
| CICERO PLANCO | |
| Et afui proficiscens in Graeciam et, postea quam de me<di>o | 10.1.1.1 |
| cursu rei publicae sum voce revocatus, numquam per | |
| M. Antonium quietus fui; cuius tanta est non insolentia | |
| (nam id quidem vulgare vitium est) sed immanitas non | |
| modo ut vocem sed ne vultum quidem liberum possit ferre | 5 |
| cuiusquam. itaque mihi maximae curae est non de mea | |
| quidem vita, cui satis feci vel aetate vel factis vel, si quid | |
| etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in | |
| primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita | |
| longa est ut optandum <magis quam sperandum> sit ut | 10 |
| possimus ad id tempus rei publicae spiritum ducere. quae | |
| potest enim spes esse in ea re publica in qua hominis | |
| impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt | |
| omnia et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam | |
| nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum | 15 |
| aliquod ac vestigium civitatis? | |
| Sed quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat | 2.1 |
| quod singulis de rebus scriberem. illud autem erat amoris | |
| mei, quem a tua pueritia susceptum non servavi solum sed | |
| etiam auxi, monere te atque hortari ut in rem publicam | |
| omni cogitatione curaque incumberes. quae si ad tuum | 5 |
| tempus perducitur, facilis gubernatio est; ut perducatur | |
| autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae. | |
| Sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeter- | 3.1 |
| quam quod rei publicae consulere debemus, tamen tuae | |
| dignitati ita favemus ut omne nostrum consilium, studium, | |
| officium, operam, laborem, diligentiam ad amplitudinem | |
| tuam conferamus. ita facillime et rei publicae, quae mihi | 5 |
| carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis | |
| colendam puto, me intellego satis facturum. | |
| Furnium nostrum tanti a te fieri quantum ipsius humanitas | 4.1 |
| et dignitas postulat nec miror et gaudeo, teque hoc existimare | |
| volo, quicquid in eum iudici officique contuleris, id ita me | |
| accipere ut in me ipsum te putem contulisse. |