| c. xiii Kal. Oct. 44 | |
| CICERO PLANCO S. | |
| Meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non | 10.2.1.1 |
| defuisset si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem; | |
| sed nec sine periculo quisquam libere de re publica sentiens | |
| versari potest in summa impunitate gladiorum nec nostrae | |
| dignitatis videtur esse ibi sententiam de re publica dicere ubi | 5 |
| me et melius et propius audiant armati quam senatores. | |
| Quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque | 2.1 |
| studium meum desiderabis; ne in publicis quidem, si quid | |
| erit in quo me interesse necesse sit, umquam deero ne cum | |
| periculo quidem meo dignitati tuae. in iis autem rebus | |
| quae nihilo minus ut ego absim confici poterunt peto | 5 |
| a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis | |
| meae. |