| paulo post v Id. Dec. 44 | |
| CICERO PLANCO S. | |
| Cum ipsum Furnium per se vidi libentissime tum hoc | 10.3.1.1 |
| libentius quod illum audiens te videbar videre. nam et in re | |
| militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et | |
| in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea | |
| mihi non ignotam in consuetudine et familiaritate suavitatem | 5 |
| tuam; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem. | |
| quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit. | |
| Ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo | 2.1 |
| vestra ante aliquanto quam tu natus es, amorem autem erga | |
| te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiari- | |
| tatem cum studio meo tum iudicio tuo constitutam. his de | |
| causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam me tecum | 5 |
| statuo habere communem. omnia summa consecutus es | |
| virtute duce, comite fortuna, eaque es adeptus adulescens | |
| multis invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti. nunc, | |
| me amantissimum tui, nemini concedentem qui tibi vetustate | |
| necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi | 10 |
| reliquae vitae dignitatem ex optimo rei publicae statu | |
| adquires. | |
| Scis profecto (nihil enim te fugere potuit) fuisse quoddam | 3.1 |
| tempus cum homines existimarent te nimis servire tempori- | |
| bus; quod ego quoque existimarem, te si ea quae patiebare | |
| probare etiam arbitrarer. sed cum intellegerem quid | |
| sentires, prudenter te arbitrabar videre quid posses. nunc | 5 |
| alia ratio est. omnium rerum tuum iudicium est idque | |
| liberum. consul es designatus, optima aetate, summa | |
| eloquentia, maxima orbitate rei publicae virorum talium. | |
| incumbe, per deos immortalis, in eam curam et cogitationem | |
| quae tibi summam dignitatem et gloriam adferat; unus | 10 |
| autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re publica | |
| divexata, rei publicae bene gerendae cursus ad gloriam. | |
| Haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi quam | 4.1 |
| quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere. sciebam enim | |
| ex iisdem te haec haurire fontibus ex quibus ipse hauseram. | |
| qua re modum faciam. nunc tantum significandum putavi | |
| ut potius amorem tibi ostenderem meum quam ostentarem | 5 |
| prudentiam. interea quae ad dignitatem tuam pertinere | |
| arbitrabor studiose diligenterque curabo. |