| ex. Dec. 44 in Gallia Transalpina | |
| PLANCUS CICERONI | |
| Gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone | 10.4.1.1 |
| te scripsisse animadverti. ego autem praeteriti temporis | |
| excusationem adfero quod te profectum audieram nec multo | |
| ante redisse scivi quam ex epistula tua cognovi. nullum | |
| enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa | 5 |
| videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas | |
| vel paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae | |
| vel tui erga me mutui amoris. | |
| Qua re, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, | 2.1 |
| persuade tibi te unum esse in quo ego colendo patriam mihi | |
| constituerim sanctitatem. omnia igitur tua consilia mihi non | |
| magis prudentiae plena, quae summa est, videntur quam | |
| fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior. qua re, si | 5 |
| aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si | |
| dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer quod tu | |
| optimum putares. nunc vero quid est quod me in aliam | |
| partem trahere possit? quaecumque in me bona sunt aut | |
| fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te | 10 |
| propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi | |
| iudicio tanta sunt ut praeter bonam famam nihil desiderare | |
| videantur. | |
| Qua re hoc unum tibi persuade, quantum viribus eniti, | 3.1 |
| consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne | |
| rei publicae semper futurum. non est ignotus mihi sensus | |
| tuus; neque, si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis | |
| esset, umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc | 5 |
| <c>om<m>ittam ut ullum meum factum reprehendere iure | |
| possis. | |
| Sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia | 4.1 |
| citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur; <fac igitur> | |
| ut sciam. interim maximam hic sollicitudinem curamque | |
| sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala suam | |
| putent occasionem. quod si proinde ut ipse mereor mihi | 5 |
| successerit, certe et tibi, cui maxime cupio, et omnibus viris | |
| bonis satis faciam. | |
| Fac valeas meque mutuo diligas. |