| med. Ian. 43 Romae | |
| CICERO PLANCO S. | |
| Binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argu- | 10.5.1.1 |
| mento mihi fuit diligentiae tuae. intellexi enim te laborare ut | |
| ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur. ex quibus | |
| cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem | |
| ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in | 5 |
| re<m> publicam pluris aestimandum putarem. est omnino | |
| patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor | |
| voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. itaque | |
| commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque | |
| eius quam erga me a pueritia contulisses ceterarumque | 10 |
| rerum quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem | |
| mihi laetitiam attulerunt. rursus declaratio animi tui quem | 2.1 |
| haberes de re publica quemque habiturus esses mihi erat | |
| iucundissima, eoque maior erat haec laetitia quod ad illa | |
| superiora accedebat. | |
| Itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam | 5 |
| oro, quod feci iis litteris quibus tu humanissime respondisti, | |
| ut tota mente omnique animi impetu in rem publicam | |
| incumbas. nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse | |
| possit, nec quicquam ex omnibus rebus humanis est prae- | |
| clarius aut praestantius quam de re publica bene mereri. | 10 |
| adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me | 3.1 |
| quid sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res | |
| maximas consecutus; quod quamquam sine virtute fieri non | |
| potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus for- | |
| tunae temporibusque tribuuntur. his temporibus difficillimis | 5 |
| rei publicae quicquid subveneris, id erit totum et proprium | |
| tuum. incredibile est omnium civium latronibus exceptis | |
| odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, | |
| magna exspectatio; cuius, per deos, gratiae gloriaeque cave | |
| tempus amittas. sic moneo ut filium, sic faveo ut mihi, sic | 10 |
| hortor ut et pro patria et amicissimum. |