| xiii Kal. Apr. 43 | |
| CICERO PLANCO | |
| Quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem publi- | 10.6.1.1 |
| cam ea gratissima fuerunt senatui, populo Romano probatis- | |
| sima. quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu | |
| nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt. pacis | |
| enim auctor eras, cum collega tuus, vir clarissimus, a foedis- | 5 |
| simis latronibus obsideretur; qui aut positis armis pacem | |
| petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax, | |
| non pactione, parienda est. sed de pace litterae vel Lepidi | |
| vel tuae quam in partem acceptae sint ex viro optimo, fratre | |
| tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere. me autem impulit tui | 2.1 |
| caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset et fratris | |
| Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto | |
| esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro | |
| plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod | 5 |
| pervenire. | |
| Crede igitur mihi, Plance, omnis quos adhuc gradus | |
| dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos | |
| honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi | |
| te cum libertate populi Romani et cum senatus auctoritate | 10 |
| coniunxeris. seiunge te, quaeso, aliquando ab iis cum quibus | |
| te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt. | |
| complures in perturbatione rei publicae consules dicti, | 3.1 |
| quorum nemo consularis habitus nisi qui animo exstitit in | |
| rem publicam consulari. talem igitur te esse oportet qui | |
| primum te ab impiorum civium tui dissimillimorum | |
| societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus | 5 |
| auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem | |
| esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et | |
| servitutis metu. haec si et ages et senties, tum eris non modo | |
| consul et consularis sed magnus etiam consul et consularis; | |
| sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non | 10 |
| modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas. | |
| Haec impulsus benevolentia scripsi paulo severius; quae | |
| tu [in] experiendo in ea ratione quae te digna est vera esse | |
| cognosces. | |
| D. XIII Kal. Apr. | 15 |