| paulo post med. Mart. 43 in Gallia Transalpina | |
| PLANCUS CICERONI | |
| Plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium | 10.7.1.1 |
| rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me | |
| rei publicae praestitisse quae et tua exhortatione excepi et | |
| mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari | |
| quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem | 5 |
| mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse | |
| volui); sed breviorem me duae res faciunt: una, quod | |
| publicis litteris omnia sum persecutus, altera, quod M. | |
| Varisidium, equitem Romanum, familiarem meum, ipsum | |
| ad te transire iussi, ex quo omnia cognoscere posses. | 10 |
| Non me dius fidius mediocri dolore adficiebar cum alii | 2.1 |
| occupare possessionem laudis viderentur; sed usque mihi | |
| temperavi dum perducerem eo rem ut dignum aliquid et | |
| consulatu meo et vestra exspectatione efficerem. quod spero, | |
| si me fortuna non fefellerit, me consecuturum, ut maximo | 5 |
| praesidio rei publicae nos fuisse et nunc sentiant homines et | |
| in posterum memoria teneant. a te peto ut dignitati meae | |
| suffrageris et quarum rerum spe ad laudem me vocasti | |
| harum fructu in reliquum facias alacriorem. non minus | |
| posse te quam velle exploratum mihi est. | 10 |
| Fac valeas meque mutuo diligas. |