| PLANCUS IMP. COS. DESIG. S. D. COS. PR. TR. PL. | |
| SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE | |
| Si cui forte videor diutius et hominum exspectationem et | 10.8.1.1 |
| spem rei publicae de mea voluntate tenuisse suspensam, huic | |
| prius excusandum me esse arbitror quam de insequenti | |
| officio quicquam ulli pollicendum. non enim praeteritam | |
| culpam videri volo redemisse sed optimae mentis cogitata | 5 |
| iam pridem maturo tempore enuntiare. | |
| Non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam | 2.1 |
| perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem | |
| bonae voluntatis magnosque honores ex ea re compluris | |
| consecutos videbam. sed cum in eum casum me fortuna | |
| demisisset ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad | 5 |
| proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi | |
| temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, | |
| expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse | |
| volui. nam quis in ea fortuna quae mea est et ab ea vita | |
| quam in me cognitam hominibus arbitror et cum ea spe | 10 |
| quam in manibus habeo aut sordidum quicquam pati aut | |
| perniciosum concupiscere potest? sed aliquantum nobis | 3.1 |
| temporis et magni labores et multae impensae opus fuerunt | |
| ut quae rei publicae bonisque omnibus polliceremur exitu | |
| praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona | |
| voluntate sed cum facultatibus accederemus. confirmandus | 5 |
| erat exercitus nobis magnis saepe praemiis sollicitatus, ut ab | |
| re publica potius moderata quam ab uno infinita speraret; | |
| confirmandae complures civitates, quae superiore anno | |
| largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, | |
| ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus | 10 |
| petenda existimarent; eliciendae etiam voluntates reli- | |
| quorum, qui finitimis provinciis exercitibusque praefuerunt, | |
| ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis | |
| iniremus quam cum paucioribus funestam orbi terrarum | |
| victoriam partiremur. muniendi vero nosmet ipsi fuimus | 4.1 |
| aucto exercitu auxiliisque multiplicatis, ut, cum praeferremus | |
| sensus aperte, tum etiam invitis quibusdam sciri quid | |
| defensuri essemus non esset periculosum. | |
| Ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum | 5 |
| consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissi- | |
| mulasse cum dolore, quod praematura denuntiatio boni | |
| civis imparati quam periculosa esset ex casu collegae | |
| videbam. quo nomine etiam C. Furnio legato, viro forti | 5.1 |
| atque strenuo, plura etiam verbo quam scriptura mandata | |
| dedimus, ut et tectius ad vos perferrentur et nos essemus | |
| tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri et | |
| nos armari conveniret praecepimus. ex quo intellegi potest | 5 |
| curam rei publicae summae defendendae iam pridem apud | |
| nos excubare. | |
| Nunc, cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, | 6.1 |
| non solum bene sperare de nobis homines sed explorate | |
| iudicare volumus. legiones habeo quinque sub signis et sua | |
| fide virtuteque rei publicae coniunctissimas et nostra liberali- | |
| tate nobis obsequentis, provinciam omnium civitatum con- | 5 |
| sensu paratissimam et summa contentione ad officia | |
| certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias quantas | |
| hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque | |
| conficere possunt. ipse ita sum animo paratus ut vel pro- | |
| vinciam tueri vel ire quo res publica vocet vel tradere | 10 |
| exercitum, auxilia provinciamque vel omnem impetum belli in | |
| me convertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare | |
| patriae salutem aut periculum possim morari. | |
| Haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu | 7.1 |
| civitatis polliceor, in damno meae laudis rei publicae com- | |
| modo laetabor; sin ad societatem integerrimorum et maxi- | |
| morum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus | |
| ab obtrectatione invidorum defendenda commendo. mihi | 5 |
| quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei publicae | |
| incolumitate satis magnus est paratus. eos vero qui meam | |
| auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla | |
| spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt ut commendatos | |
| vobis habeatis petendum videtur. | 10 |