| c. v Kal. Mai. 43 in Gallia Narbonensi | |
| PLANCUS CICERONI S. | |
| Nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse | 10.9.1.1 |
| laetor. certe hoc maius habes testimonium amoris mei quo | |
| maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota. in | |
| dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te | |
| spero, cogniturum magis recipio. quod ad me attinet, mi | 2.1 |
| Cicero (ita ab imminentibus malis res publica me adiuvante | |
| liberetur!), sic honores praemiaque vestra suspicio, con- | |
| ferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo | |
| studio perseverantiaque sim remissurus. nisi in multitudine | 5 |
| optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et | |
| opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo | |
| suffragatione vestra. concupisco autem nihil mihi, contra | 3.1 |
| quod ipse pugno; et temporis et rei te moderatorem facile | |
| patior esse. nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum | |
| potest videri. | |
| Exercitum a. d. VI Kal. Mai. Rhodanum traieci magnis | 5 |
| itineribus, Vienna<m> equites mille via breviore praemisi. | |
| ipse, si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam. si | |
| autem is itineri meo se opposuerit, ad tempus consilium | |
| capiam. copias adduco et numero et genere et fidelitate | |
| firmissimas. te ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. | 10 |
| Vale. |