| iii Kal. Apr. 43 Romae | |
| CICERO PLANCO | |
| Etsi satis ex Furnio nostro cognoram quae tua voluntas, quod | 10.10.1.1 |
| consilium de re publica esset, tamen tuis litteris lectis | |
| liquidius de toto sensu tuo iudicavi. quam ob rem, quam- | |
| quam in uno proelio omnia Fortuna rei publicae disceptat | |
| (quod quidem cum haec legeres iam decretum arbitrabar | 5 |
| fore), tamen ipsa fama quae de tua voluntate percrebruit | |
| magnam es laudem consecutus. itaque, si consulem Romae | |
| habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis | |
| honoribus quam gratus esset conatus et apparatus tuus. | |
| cuius rei non modo non praeteriit tempus sed ne maturum | 10 |
| quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit. is enim denique | |
| honos mihi videri solet qui non propter spem futuri benefici | |
| sed propter magna merita claris viris defertur et datur. | |
| Qua re, sit modo aliqua res publica in qua honos elucere | 2.1 |
| possit, omnibus, mihi crede, amplissimis honoribus abunda- | |
| bis. is autem qui vere appellari potest honos non invita- | |
| mentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium. | |
| quam ob rem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem, | 5 |
| subveni patriae, opitulare collegae, omnium gentium con- | |
| sensum et incredibilem conspirationem adiuva. me tuorum | |
| consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in | |
| rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces. ad eas | |
| enim causas quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate | 10 |
| coniuncti patriae caritas accessit, eaque effecit ut tuam vitam | |
| anteferrem meae. | |
| III Kal. Apr. |