| c. finem Apr. 43 in Allobrogibus | |
| PLANCUS CICERONI | |
| Immortalis ago tibi gratias agamque dum vivam; nam | 10.11.1.1 |
| relaturum me adfirmare non possum. tantis enim tuis | |
| officiis non videor mi respondere posse, nisi forte, ut tu | |
| gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es ut me | |
| referre gratiam putes cum memoria tenebo. si de fili tui | 5 |
| dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. | |
| primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores | |
| ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, | |
| oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatori- | |
| bus propter me notissima mihi sunt. non mediocris adhi- | 10 |
| benda mihi est cura ut rei publicae me civem dignum | |
| tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque | |
| gratum. quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si | |
| quem esse voluisti eum exitu rebusque cognoscis, defende ac | |
| suscipe. | 15 |
| Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum | 2.1 |
| tribus millibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam | |
| dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina | |
| obsidione liberatis audivi. animadverti nullum alium recep- | |
| tum Antonium reliquiasque quae cum eo essent habere nisi | 5 |
| in his partibus, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi | |
| ipsius, alteram exercitus, quod quaedam pars exercitus non | |
| minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt. equitatum | |
| revocavi, ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia | |
| paratus essem ac res me moneret. si nudus hoc se Antonius | 10 |
| confert, facile mi videor per me sustinere posse remque | |
| publicam ex vestra sententia administrare, quamvis ab | |
| exercitu Lepidi recipiatur. si vero copiarum aliquid secum | |
| adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera | |
| revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen | 15 |
| ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me | |
| praestaturum spero dum istinc copiae traiciantur con- | |
| iunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant. | |
| Hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec dili- | 3.1 |
| gentiam mihi defuturam. cupio mehercules nullam residuam | |
| sollicitudinem esse; sed si fuerit, nec animo nec bene- | |
| volentiae nec patientiae cuiusquam pro vobis cedam. do | |
| quidem ego operam ut etiam Lepidum ad huius rei | 5 |
| societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor si | |
| modo rem publicam respicere volet. utor in hac re | |
| adiutoribus interpretibusque fratre meo et Laterense et | |
| Furnio nostro. non me impedient privatae offensiones quo | |
| minus pro rei publicae salute etiam cum inimicissimo | 10 |
| consentiam. quod si nihil profecero, nihilo minus maximo | |
| sum animo, et maiore fortasse cum mea gloria vobis satis | |
| faciam. | |
| Fac valeas meque mutuo diligas. |