| iii Id. Apr. 43 Romae | |
| CICERO PLANCO | |
| Etsi rei publicae causa maxime gaudere debeo tantum ei te | 10.12.1.1 |
| praesidi, tantum opis attulisse extremis paene temporibus, | |
| tamen ita te victorem complectar re publica reciperata ut | |
| magnam partem mihi laetitiae tua dignitas adfert, quam et | |
| esse iam et futuram amplissimam intellego. cave enim putes | 5 |
| ullas umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse | |
| recitatas; idque contigit cum meritorum tuorum in rem | |
| publicam eximia quadam magnitudine tum verborum | |
| sententiarumque gravitate. quod mihi quidem minime | |
| novum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me mis- | 10 |
| sarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua | |
| penitus consilia cognita; sed senatui maiora visa sunt quam | |
| erant <ex>spectata, non quo umquam de tua voluntate | |
| dubitasset, sed nec quantum facere posses nec quo progredi | |
| velles exploratum satis habebat. | 15 |
| Itaque, cum a. d. VII Id. Apr. mane mihi tuas litteras | 2.1 |
| M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili | |
| gaudio sum elatus; cumque magna multitudo optimorum | |
| virorum et civium me domo deduceret, feci continuo omnis | |
| participes meae voluptatis. interim ad me venit Munatius | 5 |
| noster, ut consuerat. at ego ei litteras tuas, nihildum enim | |
| sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te | |
| mandatum esse dicebat. paulo post idem mihi Munatius eas | |
| litteras legendas dedit quas ipsi miseras et eas quas publice. | |
| placuit nobis ut statim ad Cornutum, praetorem urbanum, | 3.1 |
| litteras deferremus, qui, quod consules aberant, consulare | |
| munus sustinebat more maiorum. senatus est continuo con- | |
| vocatus frequensque convenit propter famam atque exspec- | |
| tationem tuarum litterarum. recitatis litteris oblata religio | 5 |
| Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum | |
| auspiciis operam dedisse; idque a nostro collegio compro- | |
| batum est. itaque res dilata est in posterum. eo autem die | |
| magna mihi pro tua dignitate contentio cum Servilio; qui | |
| cum gratia effecisset ut sua sententia prima pronuntiaretur, | 10 |
| frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, | |
| meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum | |
| frequenter adsentiretur senatus, rogatu Servili P. Titius | |
| intercessit. res in posterum dilata. venit paratus Servilius | 4.1 |
| Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur. hunc quem | |
| ad modum fregerim quantaque contentione Titium inter- | |
| cessorem abiecerim ex aliorum te litteris malo cognoscere, | |
| unum hoc ex meis: senatus gravior, constantior, amicior tuis | 5 |
| laudibus esse non potuit quam tum fuit, nec vero tibi senatus | |
| amicior quam cuncta civitas. mirabiliter enim populus | |
| Romanus universus et omnium generum ordinumque con- | |
| sensus ad liberandam rem publicam conspiravit. | |
| Perge igitur ut agis, nomenque tuum commenda immorta- | 5.1 |
| litati atque haec omnia quae habent speciem gloriae col- | |
| lectam inanissimis splendoris insignibus contemne; brevia, | |
| fucata, caduca existima. verum decus in virtute positum est, | |
| quae maxime illustratur magnis in rem publicam meritis. | 5 |
| eam facultatem habes maximam; quam quoniam complexus | |
| es, tene. perfice ut ne minus res publica tibi quam tu rei | |
| publicae debeas. me tuae dignitatis non modo fautorem sed | |
| etiam amplificatorem cognosces. id cum rei publicae, quae | |
| mihi vita est mea carior, tum nostrae necessitudini debere | 10 |
| me iudico. atque in his curis quas contuli ad dignitatem tuam | |
| cepi magnam voluptatem quod bene cognitam mihi T. | |
| Munati prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius | |
| incredibili erga te benevolentia et diligentia. | |
| III Id. Apr. | 15 |