| c. v Id. Mai. 43 | |
| CICERO PLANCO | |
| Ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil | 10.13.1.1 |
| praetermisi in te ornando quod positum esset aut in praemio | |
| virtutis aut in honore verborum. id ex ipso senatus consulto | |
| poteris cognoscere; ita enim est perscriptum ut a me de | |
| scripto dicta sententia est. quam senatus frequens secutus est | 5 |
| summo studio magnoque consensu. ego quamquam ex tuis | 2.1 |
| litteris quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio | |
| bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen con- | |
| siderandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, | |
| quantum tibi a re publica deberetur. tu contexes extrema | 5 |
| cum primis. qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum | |
| confecerit. itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed | |
| Ulixem appellavit πτολιπόρθιον. |