| iii Non. Mai. 43 | |
| CICERO PLANCO S. | |
| O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de | 10.14.1.1 |
| studio, de celeritate, de copiis! atque etiam hostibus fusis | |
| spes omnis est in te. fugisse enim ex proelio Mutinensi | |
| dicuntur notissimi latronum duces. est autem non minus | |
| gratum extrema delere quam prima depellere. | 5 |
| Equidem <ex>spectabam iam tuas litteras, idque cum | 2.1 |
| multis, sperabamque etiam Lepidum rei publicae tempori- | |
| bus admonitum tecum e re publica esse facturum. in illam | |
| igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla | |
| taeterrimi belli relinquatur. quod si erit factum, et rem | 5 |
| publicam divino beneficio adfeceris et ipse aeternam | |
| gloriam consequere. | |
| D. III Non. Mai. |