| v Id. Mai.(?) 43 in Gallia Narbonensi cis Isaram | |
| PLANCUS CICERONI | |
| His litteris scriptis quae postea accidissent, scire te ad rem | 10.15.1.1 |
| publicam putavi pertinere. sedulitas mea, ut spero, et mihi | |
| et rei publicae tulit fructum. namque adsiduis internuntiis | |
| cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque | |
| voluntate nostra communi consilio rei publicae succurreret; | 5 |
| se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiec- | |
| tumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad | |
| omnis res abuteretur. profeci. itaque per Laterensem | 2.1 |
| internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere | |
| provincia sua non potuisset, bello persecuturum; me ut | |
| venirem copiasque coniungerem rogavit, eoque magis quod | |
| et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne | 5 |
| mediocrem quidem equitatum habebat. nam etiam ex | |
| paucitate eius non multis ante diebus †decem†, qui optimi | |
| fuerant, ad me transierunt. | |
| Quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum. in cursu | |
| bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi. | 10 |
| adventus meus quid profecturus esset vidi, vel quod equitatu | 3.1 |
| meo persequi atque opprimere equitatum eius possem vel | |
| quod exercitus Lepidi eam partem quae corrupta est et ab | |
| re publica alienata et corrigere et coercere praesentia mei | |
| exercitus possem. itaque in Isara, flumine maximo quod | 5 |
| in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum | |
| a. d. VII Id. Mai. traduxi. cum vero mihi nuntiatum esset | |
| L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad | |
| Forum Iuli venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus | |
| ut occurreret ei misi a. d. V Id. Mai. ipse maximis itineribus | 10 |
| cum IIII legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar. | |
| si nos mediocris modo fortuna rei publicae adiuverit, et | 4.1 |
| audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem | |
| reperiemus. quod si latro praecognito nostro adventu rursus | |
| in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere | |
| ei; cui scio nec consilium nec animum defuturum. ego | 5 |
| tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam qui | |
| sequatur Italiamque a vastatione defendat. | |
| Fac valeas meque mutuo diligas. |