| c. viii Kal. Iun. 43 Romae | |
| CICERO PLANCO | |
| Nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne | 10.16.1.1 |
| tempore quidem ipso opportunius accidere vidi quam tuas, | |
| Plance, litteras. redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, | |
| cum is frigidas sane et inconstantis recitasset litteras Lepidi. | |
| sub eas statim recitatae sunt tuae non sine magnis quidem | 5 |
| clamoribus. cum rebus enim ipsis essent et studiis bene- | |
| ficiisque in re<m> publicam gratissimae, tum erant gravissimis | |
| verbis ac sententiis. flagitare senatus institit Cornutum ut | |
| referret statim de tuis litteris. ille se considerare velle. cum | |
| ei magnum convicium fieret cuncto a senatu, quinque | 10 |
| tribuni pl. rettulerunt. Servilius rogatus rem distulit. ego | |
| eam sententiam dixi cui sunt adsensi ad unum. ea quae | |
| fuerit ex senatus consulto cognosces. | |
| Tu, quamquam consilio non eges, vel abundas potius, | 2.1 |
| tamen hoc animo esse debes ut nihil huc reicias neve in rebus | |
| tam subitis tamque angustis a senatu consilium petendum | |
| putes, ipse tibi sis senatus; quocumque te ratio rei publicae | |
| ducet, sequare; cures ut ante factum aliquid a te egregium | 5 |
| audiamus quam futurum putarimus. illud tibi promitto, | |
| quicquid erit a te factum, id senatum non modo ut fideliter | |
| sed etiam ut sapienter factum comprobaturum. |