| paulo post xv Kal. Iun. 43 ex itinere ad Forum Voconi | |
| PLANCUS CICERONI | |
| Antonius Id. Mai. ad Forum Iuli cum primis copiis venit. | 10.17.1.1 |
| Ventidius bidui spatio abest ab eo. Lepidus ad Forum | |
| Voconi castra habet, qui locus a Foro Iuli quattuor et | |
| viginti millia passus abest, ibique me exspectare constituit, | |
| quem ad modum ipse mihi scripsit. quod si omnia mihi | 5 |
| integra et ipse et fortuna servarit, recipio vobis celeriter me | |
| negotium ex sententia confecturum. | |
| Fratrem meum adsiduis laboribus concursationibusque | 2.1 |
| confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi. sed tamen, | |
| cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei | |
| publicae se convaluisse existimans ad omnia pericula | |
| princeps esse non recusabat. sed ego eum non solum hortatus | 5 |
| sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine | |
| magis conficere se quam me iuvare posset in castris et quod | |
| acerbissimo interitu consulum rem publicam nudatam tali | |
| cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam. quod | |
| si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio | 10 |
| defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem. | |
| Lepidus tamen quod ego desiderabam fecit, ut Apellam | 3.1 |
| ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re | |
| publica administranda uterer. in ea re studium mihi suum | |
| L. Gellius †de tribus fratribus segaviano† probavit, quo ego | |
| interprete novissime ad Lepidum sum usus. amicum eum | 5 |
| rei publicae cognosse videor libenterque ei sum testimonio et | |
| omnibus ero qui bene merentur. | |
| Fac valeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si | |
| mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum benevolentia | |
| fecisti. | 10 |