| xv Kal. Iun. 43 in castris ad Isaram | |
| PLANCUS CICERONI | |
| Quid in animo habuerim cum Laevus Nervaque discesserunt | 10.18.1.1 |
| a me et ex litteris quas iis dedi et ex ipsis cognoscere potuisti, | |
| qui omnibus rebus consiliisque meis interfuerunt. accidit | |
| mihi quod homini pudenti et cupido satis faciendi rei | |
| publicae bonisque omnibus accidere solet, ut consilium | 5 |
| sequerer periculosum magis, dum me probarem, quam | |
| tutum, quod habere posset obtrectationem. | |
| Itaque post discessum legatorum cum binis continuis | 2.1 |
| litteris et Lepidus me ut venirem rogaret et Laterensis multo | |
| etiam magis prope implorans obtestaretur, non ullam rem | |
| aliam extimescens quam eandem quae mihi quoque facit | |
| timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non | 5 |
| dubitandum putavi quin succurrerem meque communi | |
| periculo offerrem. sciebam enim, <et>si cautius illud erat con- | |
| silium, exspectare me ad Isaram dum Brutus traiceret | |
| exercitum et cum collega consentiente, exercitu concordi ac | |
| bene de re publica sentiente, sicut milites faciunt, hostibus | 10 |
| obviam ire, tamen, si quid Lepidus bene sentiens detrimenti | |
| cepisset, hoc omne adsignatum iri aut pertinaciae meae aut | |
| timori videbam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum | |
| cum re publica non sublevassem aut ipse a certamine belli | |
| tam necessari me removissem. | 15 |
| Itaque potius periclitari volui si possem mea praesentia et | 3.1 |
| Lepidum tueri et exercitum facere meliorem quam nimis | |
| cautus videri. sollicitiorem certe hominem non suis contractis | |
| neminem puto fuisse. nam quae res nullam habebat dubi- | |
| tationem si exercitus Lepidi absit, ea nunc magnam adfert | 5 |
| sollicitudinem magnumque habet casum. mihi enim si | |
| contigisset ut prior occurrerem Antonio, non mehercules | |
| horam constitisset; tantum ego et mihi confido et sic | |
| perculsas illius copias Ventidique mulionis castra despicio. | |
| sed non possum non exhorrescere si quid intra cutem subest | 10 |
| vulneris, quod prius nocere potest quam sciri curarique | |
| possit. sed certe, [ni]si uno loco me tenerem, magnum | |
| periculum ipse Lepidus, magnum ea pars exercitus adiret | |
| quae bene de re publica sentit. magnam etiam perditi hostes | |
| accessionem sibi fecissent si quas copias a Lepido abstraxissent. | 15 |
| quae si adventus meus represserit, agam gratias fortunae con- | |
| stantiaeque meae, quae me ad hanc experientiam excitavit. | |
| Itaque a. d. XV Kal. Iun. ab Isara castra movi: pontem | 4.1 |
| tamen quem in Isara feceram castellis duobus ad capita | |
| positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut venienti | |
| Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus. | |
| ipse, ut spero, diebus VIII quibus has litteras dabam cum | 5 |
| Lepidi copiis me coniungam. |