| med. Mai.(?) 43 Romae | |
| CICERO PLANCO | |
| Quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum | 10.19.1.1 |
| te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen | |
| (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda. sic enim vidi, | |
| quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari. dices 'quid | |
| antea?' semper equidem, sed numquam illustrius. | 5 |
| Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus | |
| ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi | |
| summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque | |
| verborum. sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias. | 2.1 |
| in hoc erit summa et gratia et gloria. cupio omnia rei | |
| publicae causa; sed mehercules in ea conservanda iam | |
| defatigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, | |
| cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, | 5 |
| dederunt; quam complectere obsecro. qui enim Antonium | |
| oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque | |
| confecerit. |