| iv Kal. Iun. 43 | |
| CICERO PLANCO | |
| Ita erant omnia quae istim adferebantur incerta ut quid ad | 10.20.1.1 |
| te scriberem non occurreret. modo enim quae vellemus de | |
| Lepido, modo contra nuntiabantur. de te tamen fama | |
| constans, nec decipi posse nec vinci. quorum alterius fortuna | |
| partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae | 5 |
| tuae. | |
| Sed accepi litteras a collega tuo datas Id. Mai. in quibus | 2.1 |
| erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium; quod | |
| erit certius si tu ad nos idem scripseris. sed minus audes | |
| fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. | |
| verum ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), | 5 |
| sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam | |
| [iam] erroris causa sublata est; culpa enim illa 'bis ad | |
| eundem' vulgari reprehensa proverbio est. sin ut scripsisti | |
| ad collegam ita se res habet, omni cura liberati sumus; nec | |
| tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores. | 10 |
| Mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, | 3.1 |
| qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli con- | |
| fectorem fore; quem te et opto esse et confido futurum. studia | |
| mea erga te, quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi | |
| tam grata esse quam ego putavi fore minime miror vehemen- | 5 |
| terque laetor. quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et | |
| graviora cognosces. | |
| IIII Kal. Iun. |