| iii Id. Mai.(?) 43 in castris | |
| PLANCUS CICERONI | |
| Puderet me inconstantiae mearum litterarum si non haec | 10.21.1.1 |
| ex aliena levitate penderent. omnia feci qua re Lepido | |
| coniuncto ad rem publicam defendendam minore sollicitudine | |
| vestra perditis resisterem. omnia ei et petenti recepi et ultro | |
| pollicitus sum, scripsique tibi biduo ante confidere me bono | 5 |
| Lepido esse usurum communique consilio bellum admini- | |
| straturum. credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis | |
| Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me | |
| Lepido fidemque haberem orabat. non licuit diutius bene de | |
| eo sperare. illud certe cavi et cavebo, ne mea credulitate rei | 10 |
| publicae summa fallatur. | |
| Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum | 2.1 |
| traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens, quod | |
| petierat per litteras ipse ut maturarem venire, praesto mihi | |
| fuit stator eius cum litteris, quibus ne venirem denuntiabat; | |
| se posse per se conficere negotium; interea ad Isaram | 5 |
| exspectarem. indicabo temerarium meum consilium tibi: | |
| nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae | |
| vitare. putabam posse me nec de laude ieiuni hominis | |
| delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si | |
| durius aliquid esset, succurrere celeriter possem. | 10 |
| Ego non malus homo hoc suspicabar. at Laterensis, vir | 3.1 |
| sanctissimus, suo chirographo mittit mihi litteras nimis quam | |
| desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide querensque se | |
| destitutum, in quibus aperte denuntiat videam ne fallar; | |
| suam fidem solutam esse; rei publicae ne desim. exemplar | 5 |
| eius chirographi Titio misi. ipsa chirographa omnia, et <ea> | |
| quibus credidi et ea quibus fidem non habendam putavi, | |
| Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit | |
| rebus. | |
| Accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, | 4.1 |
| improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios | |
| Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, con- | |
| clamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis | |
| pugnaturos, duobus iam consulibus singularibus occisis, tot | 5 |
| civibus [pro] patria<e> amissis, hostibus denique omnibus | |
| iudicatis bonisque publicatis; neque hoc aut vindicarat | |
| Lepidus aut sanarat. hoc me venire et duobus exercitibus | 5.1 |
| coniunctis obicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima, | |
| principes Galliae, provinciam cunctam summae dementiae | |
| et temeritatis esse vidi, mihique, si ita oppressus essem remque | |
| publicam mecum prodidissem, mortuo non modo honorem | 5 |
| sed misericordiam quoque defuturum. itaque rediturus | |
| sum nec tanta munera perditis hominibus dari posse sinam. | |
| Ut exercitum locis habeam opportunis, provinciam tuear, | 6.1 |
| etiam si ille exercitus descierit, omniaque integra servem | |
| dabo operam, quoad exercitus hoc summittatis parique | |
| felicitate rem publicam hic vindicetis. nec depugnare, si | |
| occasio tulerit, nec obsideri, si necesse fuerit, nec mori, si | 5 |
| casus inciderit, pro vobis paratior fuit quisquam. qua re | |
| hortor te, mi Cicero, exercitum hoc traiciendum quam | |
| primum cures et matures, prius quam hostes magis cor- | |
| roborentur et nostri perturbentur. in quo si celeritas erit | |
| adhibita, res publica in possessione victoriae deletis sceleratis | 10 |
| permanebit. | |
| Fac valeas meque diligas. |