| c. Id. Mai. 43 | |
| <PLANCUS CICERONI> | |
| Fratrem meum tibi, fortissimum civem et ad omnia paratis- | 10.21a.1.1 |
| simum, excusem litteris? qui ex labore in febriculam incidit | |
| adsiduam et satis molestam. cum primum poterit, istoc | |
| recurrere non dubitabit, ne quo loco rei publicae desit. | |
| Meam dignitatem commendatam habeas rogo. con- | 5 |
| cupiscere me nihil oportet. habeo te et amantissimum mei et, | |
| quod optavi, summae auctoritatis. tu videris quantum et | |
| quando tuum munus apud me velis esse. tantum te rogo, in | |
| Hirti locum me subdas et ad tuum amorem et ad meam | |
| observantiam. | 10 |