| ex. Iun. 43(?) Romae | |
| CICERO PLANCO | |
| In te et in collega omnis spes est dis approbantibus. con- | 10.22.1.1 |
| cordia vestra, quae senatui declarata litteris vestris est, | |
| mirifice et senatus et cuncta civitas delectata est. | |
| Quod ad me scripseras de re agraria, si consultus senatus | 2.1 |
| esset, ut quisque honorificentissimam de te sententiam | |
| dixisset, eam secutus esset; qui certe ego fuissem. sed propter | |
| tarditatem sententiarum moramque rerum cum ea quae | |
| consulebantur ad exitum non pervenirent, commodissimum | 5 |
| mihi Plancoque fratri visum est uti eo <senatus consulto> | |
| quod ne nostro arbitratu componeretur quis fuerit impedi- | |
| mento arbitror te ex Planci litteris cognovisse. | |
| Sed sive in senatus consulto sive in ceteris rebus desideras | 3.1 |
| aliquid, sic tibi persuade, tantam esse apud omnis bonos tui | |
| caritatem ut nullum genus amplissimae dignitatis excogitari | |
| possit quod tibi non paratum sit. litteras tuas vehementer | |
| exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. | 5 |
| Vale. |