| prid. Non. Quint. 43 | |
| CICERO APPIO SAL. | |
| De meo studio erga salutem et incolumitatem tuam credo te | 10.29.1.1 |
| cognosse ex litteris tuorum. quibus me cumulatissime satis | |
| fecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam sunt singulari | |
| in te benevolentia, ut te salvum malint quam ego; illi mihi | |
| necesse est concedant ut tibi plus quam ipsi hoc tempore | 5 |
| prodesse possim. quod quidem nec destiti facere nec desi- | |
| stam, et iam in maxima re feci et fundamenta ieci salutis | |
| tuae. tu fac bono animo magnoque sis meque tibi nulla re | |
| defuturum esse confidas. | |
| Prid. Non. Quint. | 10 |