| iv vel iii Non. Febr.(?) 43 | |
| CICERO TREBONIO S. | |
| Quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis | 10.28.1.1 |
| invitasses! reliquiarum nihil haberemus. at nunc cum iis | |
| tantum negoti est ut vestrum illud divinum <in> rem | |
| publicam beneficium non nullam habeat querelam. quod | |
| vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc | 5 |
| vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi | |
| subirascor; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter | |
| me omnibus. | |
| Ut enim primum post Antoni foedissimum discessum | |
| senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti | 10 |
| pristinum quem tu cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et | |
| amore semper habuisti. nam cum senatum a. d. XIII Kal. | 2.1 |
| Ian. tribuni pl. vocavissent deque alia re referrent, totam rem | |
| publicam sum complexus egique acerrime senatumque iam | |
| languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudi- | |
| nemque revocavi magis animi quam ingeni viribus. hic dies | 5 |
| meaque contentio atque actio spem primum populo Romano | |
| attulit libertatis reciperandae. nec vero ipse postea tempus | |
| ullum intermisi de re publica non cogitandi solum sed | |
| etiam agendi. | |
| Quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri | 3.1 |
| arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis | |
| occupationibus impeditus. sed illa cognosces ex aliis, a me | |
| pauca et ea summatim. habemus fortem senatum, consularis | |
| partim timidos, partim male sentientis. magnum damnum | 5 |
| factum est in Servio. L. Caesar optime sentit, sed, quod | |
| avunculus est, non acerrimas dicit sententias. consules | |
| egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo | |
| spero equidem reliqua; hoc vero certum habeto, nisi ille | |
| veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de | 10 |
| exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is | |
| oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil | |
| crudelitatis praeteriturum fuisse. | |
| Haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora | |
| esse. plura scribam si plus oti habuero. | 15 |