| xiii Kal. Apr. 43 | |
| CICERO LEPIDO S. | |
| Quod mihi pro summa erga te benevolentia magnae curae | 10.27.1.1 |
| est ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli te senatui | |
| gratias non egisse cum esses ab eo ordine ornatus summis | |
| honoribus. pacis inter civis conciliandae te cupidum esse | |
| laetor. eam si a servitute seiungis, consules et rei publicae et | 5 |
| dignitati tuae; sin ista pax perditum hominem in posses- | |
| sionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo | |
| scito omnis sanos ut mortem servituti anteponant. itaque | 2.1 |
| sapientius meo quidem iudicio facies si te in istam pacifica- | |
| tionem non interpones, quae neque senatui neque populo nec | |
| cuiquam bono probatur. | |
| Sed haec audies ex aliis aut certior fies litteris. tu pro tua | 5 |
| prudentia quid optimum factu sit videbis. |