| ex. Iun. 43(?) | |
| M. CICERO S. D. C. FURNIO | |
| Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos | 10.26.1.1 |
| Narbonensis aut cum periculo dimicandum, illud magis | |
| timui; quod vitatum non moleste fero. quod de Planci et | |
| Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono | |
| victoriae. de Gallorum studio, nos aliquando cognoscemus, | 5 |
| ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit; sed iam, | |
| mihi crede, cognovimus. itaque iucundissimis tuis litteris | |
| stomachatus sum in extremo. scribis enim, si in Sextilem | |
| comitia, cito te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum | |
| periculo fatuus sis. | 10 |
| O mi Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas | 2.1 |
| tam facile discas! tu nunc candidatum te putas et id cogitas | |
| ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, | |
| ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? non | |
| arbitror te ita sentire; omnis enim tuos ad laudem impetus | 5 |
| novi. quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te | |
| iudicium reprehendo meum. te adipiscendi magistratus | |
| levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, | |
| praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te | |
| omnes in caelum iure et vere ferunt? scilicet id agitur, utrum | 10 |
| hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re | |
| publica mereare omni honore ut dignissimus iudicere. utrum | 3.1 |
| nescis quam alte ascenderis an pro nihilo id putas? si nescis, | |
| tibi ignosco, nos in culpa sumus; sin intellegis, ulla tibi est | |
| praetura vel officio, quod pauci, vel gloria, quam omnes | |
| sequuntur, dulcior? hac de re et ego et Calvisius, homo magni | 5 |
| iudici tuique amantissimus, te accusamus cottidie. comitia | |
| tamen, quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, | |
| quod multis de causis rei publicae arbitramur conducere, in | |
| Ianuarium mensem protrudimus. | |
| Vince igitur et vale. | 10 |