| Mai. 43 Romae | |
| CICERO S. D. FURNIO | |
| Si interest, id quod homines arbitrantur, rei publicae te, ut | 10.25.1.1 |
| instituisti atque fecisti, navare operam rebusque maximis | |
| quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent interesse, | |
| nihil videris melius neque laudabilius neque honestius facere | |
| posse, istamque operam tuam, navitatem, animum in rem | 5 |
| publicam celeritati praeturae anteponendam censeo. nolo | |
| enim te ignorare quantam laudem consecutus sis; mihi crede, | |
| proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio, praeterea | |
| fama sententiaque omnium. | |
| Quam ob rem, si quid operis tibi etiam nunc restat, id | 2.1 |
| maximo opere censeo persequendum; quid enim honestius, | |
| aut quid honesto anteponendum? sin autem satis factum | |
| officio, rei publicae satis factum putas, celeriter ad comitia, | |
| quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo | 5 |
| ne haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae | |
| quam consecuti sumus. multi clarissimi viri, cum rei publicae | |
| darent operam, annum petitionis suae non obierunt. quod | |
| eo facilius nobis est quod non est annus hic tibi destinatus, | |
| ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset. nunc | 10 |
| nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi | |
| temporis ad petendum. video autem Planco consule, etsi | |
| etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendi- | |
| diorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta | |
| essent. | 15 |
| Omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium | 3.1 |
| iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar; sed tamen | |
| sententiam meam tibi ignotam esse nolebam. cuius est haec | |
| summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione | |
| maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in | 5 |
| celeritate praeturae. haec eadem locutus sum domi meae | |
| adhibito Quinto, fratre meo, et Caecina et Calvisio, | |
| studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset. | |
| omnibus probari videbatur oratio mea; sed tu optime | |
| iudicabis. | 10 |