| v Kal. Sext. 43 in castris | |
| PLANCUS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI | |
| Facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi | 10.24.1.1 |
| gratias agam, sed mehercules facio cum pudore. neque enim | |
| tanta necessitudo quantam tu mihi tecum esse voluisti | |
| desiderare videtur gratiarum actionem neque ego libenter | |
| pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis | 5 |
| et malo praesens observantia, diligentia, adsiduitate memo- | |
| rem me tibi probare. quod si mihi vita contigerit, omnis | |
| gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua | |
| observantia [indulgentia adsiduitate] vincam; amor enim | |
| tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in | 10 |
| perpetuum an voluptatis cottidie sit adlaturus non facile | |
| dixerim. | |
| De militum commodis fuit tibi curae. quos ego non | 2.1 |
| potentiae meae causa (nihil enim me non salutariter cogitare | |
| scio) ornari volui a senatu, sed primum quod ita meritos | |
| iudicabam, deinde quod ad omnis casus coniunctiores rei | |
| publicae esse volebam, novissime ut ab omni omnium | 5 |
| sollicitatione aversos eos talis vobis praestare possem quales | |
| adhuc fuerunt. | |
| Nos adhuc hic omnia integra sustinuimus. quod consilium | 3.1 |
| nostrum, etsi quanta sit aviditas hominum non sine causa | |
| ta<m optabi>lis victoriae scio, tamen vobis probari spero. | |
| non enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna | |
| subsidia res publica habet expedita quibus subito impetu ac | 5 |
| latrocinio parricidarum resistat. copias vero nostras notas | |
| tibi esse arbitror. in castris meis legiones sunt veteranae tres, | |
| tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti | |
| una veterana legio, altera bima, octo tironum. ita universus | |
| exercitus numero amplissimus est, firmitate exiguus. quan- | 10 |
| tum autem in acie tironi sit committendum nimium saepe | |
| expertum habemus. | |
| Ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus | 4.1 |
| exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo | |
| animo summam rem publicam in discrimen deduceremus; | |
| aliquanto autem propius esse quod ad Caesarem attinet | |
| videbamus. nihil destiti eum litteris hortari neque ille | 5 |
| intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum | |
| illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse. | |
| ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque | |
| misi, si quid forte proficere posset. | |
| Scis tu, mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, | 5.1 |
| societatem mihi esse tecum, vel quod in familiaritate Caesaris | |
| vivo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse vel quod | |
| ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanis- | |
| simi fuit sensus vel quod ex tam insigni amicitia mea atque | 5 |
| Caesaris hunc fili loco et illius et vestro iudicio substitutum | |
| non proinde habere turpe mihi videtur. sed (quicquid tibi | 6.1 |
| scribo dolenter mehercules magis quam inimice facio) quod | |
| vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus | |
| habent non contemnendos [habent], quod sperant, quod | |
| audent, omne Caesari acceptum referre possunt. neque ego | 5 |
| superiora repetam; sed ex eo tempore quo ipse mihi pro- | |
| fessus est se venire si venire voluisset, aut oppressum iam | |
| bellum esset aut in aversissimam illi<s> Hispaniam cum | |
| detrimento eorum maximo extrusum. quae mens eum aut | |
| quorum consilia a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac | 10 |
| salutari, avocarit et ad cogitationem consulatus semestris | |
| summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione | |
| transtulerit, exputare non possum. multum in hac re mihi | 7.1 |
| videntur necessarii eius et rei publicae et ipsius causa | |
| proficere posse, plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille | |
| tanta merita habet quanta nemo praeter me; numquam | |
| enim obliviscar maxima ac plurima me tibi debere. de his | 5 |
| rebus ut exigeret cum eo Furnio mandavi. quod si, quantam | |
| debeo, habuero apud eum auctoritatem, plurimum ipsum | |
| iuvero. | |
| Nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod | 8.1 |
| neque expeditissimam dimicationem putamus neque tamen | |
| refugiendo commissuri sumus ut maius detrimentum res | |
| publica accipere possit. quod si aut Caesar se respexerit aut | |
| Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac | 5 |
| parte reddemus. | |
| Tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse | |
| tibi persuadeas. | |
| V Kal. Sext. ex castris. |